- CREMA
- I.CREMAAustriae oppid. ubi plurimi Valdensium cremati, circa A. C. 1312. Ad 80000. enim, illis in locis excreverant, hinc in Bohemiam effusi. Laetus, Comp. Hist. Univ.II.CREMAoppidum Lombardiae Transpadanae, caput Cremensis agri, sub Venetis, olim ViceComit. Placentin. et Cremon. dein Mediolan. Duc. eô loci situm quô forum Diuguntinorum a Ptolemaeo memoratum exstitit. Inter Cremonenses et Mediolanenses belli occasio, A. C. 1140. Sunt qui existiment Parasinos cives eam exstruxisse, quum Mediolanensium Episcopus Parasium, urbem haereticam, destruxisset A. C. 1151. Addunt Creman appellatam, quod eô locô Parasium esset crematum. Excisa a Friderico Barbarossa. A. C. 1160. Alluitur Seriô fluv. a Cremona 24. milliar. in Occas. totidem circiter a Brescia. Episcopalis est, sub Archiepiscopo Bononiensi. Merula, de Vicecomit. Cremonensibus, l. 4. 6. 7. 8. Blond. l. 14. Leand. Alb. descr. Longobardiae. Miraeus, Geogr. Eccl. Olim villa seu castellum simplex, sed inter tria Italiae praecipua, et urbium aemula, numeratum: Barletta in Puglia Prato in Toscana, Crema in Lombardia. Iam palatiô insigni, arce et munitionibus inclitum oppidum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.